in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi
et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan
serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est
in die illa vinea meri cantabit ei
ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte
visitetur contra eam nocte et die servo eam
indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in
proelio gradiar super eam succendam eam pariter
an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem
faciet mihi
qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit
Israhel et implebunt faciem orbis semine
numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut
sicut occidit interfectos eius sic occisus est
in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam
meditata est in spiritu suo duro per diem aestus
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste
omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes
lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci
et delubra
civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et
dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit
et consumet summitates eius
in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes
et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non
miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet
ei
et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis
usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus
filii Israhel
et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui
perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in
terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in
Hierusalem